monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 377

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 377
relativa possunt habere contraria, sed non omnia; namque inscientiae scientia contraria, amicitiae inimicitia, at vero duplo nihil contrarium, neque maiori vel minori, quia, quisquis ista contraria putaverit, cogitur confiteri unam eandemque rem uno atque eodem tempore posse sibi esse contrariam; siquidem maior minori comparatus maior est, idemque maiori comparatus minor est uno atque eodem tempore, quod contrariis evenire nullo modo potest. nam quo tempore homo stultus, non eodem tempore sapiens esse potest, neque quo tempore albus est, eodem tempore niger esse potest; quod quia evenire posse in maiore et minore ostendimus, fateamur necesse est maius et minus non esse contraria; item duplum simplo non esse contrarium, quoniam hoc idem duplum potest esse ad aliquid simplum. non igitur omnia relativa possunt habere contrarium. item magis et minus quaedam recipiunt, quaedam non. nam magis hic amicus illo est, hoc magis duplum illo duplo esse non potest, propterea quia, si duplum est, ita duplum est, ut, plus aliquid minusve si fuerit, non sit duplum.